monumenta.ch > Augustinus > 214
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXIII. In Natali sancti Stephani, IV . <<<     >>> SERMO CCXV. In Natali sancti Stephani, VI .

SERMO CCXIV[Manuscripti omittunt, verbis. Quidam eius loco habent, sono. At Fossatensis Ms., Cantu continuo huius tubae.]. In Natali sancti Stephani, V [Lov., quam calidum est; dissentientibus caeteris libris.]. HIDE APPARATUS

1 [Lupis oves miscet Dominus, et quare.] Dominus noster Iesus Christus pastor bonus, mitis et pius, oves suas miscet inter lupos in hoc saeculo, ut eas adiuvet de throno suo. Videre vis, quicumque es christianus, Dominum Iesum Christum oves inter lupos miscentem? Ipse in praesenti Evangelii lectione clamabat, dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum [Matth. X, 16]. Vis iterum videre Dominum Iesum Christum oves suas de luporum manibus educentem? Ipse clamat et dicit: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis [Ioan. X, 11]. Lupus destruitur, quando pastor occiditur: ovis redimitur, quando pastor crucifigitur. Non enim timere debent oves misceri in medio luporum: ad hoc enim lupis miscentur, non ut in ipsorum malitiam commutentur; sed ut lupi in innocentiam ovium convertantur. Sed si volunt fieri agni, oves non deficiant sequentes Agnum qui tollit peccatum mundi [Id. I, 29].
2 [Stephanus ovis prima. Paret ut angelus. Ob Trinitatis signaculum. Cuius fidei clavibus coelum aperit.] Ecce enim prima ovis sanctus Stephanus, quomodo testimonio fidei lupos excutit proclamantes, et oculis suis coelos cernit patentes? O prima ovis pugnans in medio luporum, sequens, non adhuc perveniens ad Dominum; et iam amicus est Angelorum! Quam manifeste familiaris Angelis erat amicus, qui in medio luporum ut angelus parebat. Adapertis etenim coelis, aspectus mutatus est confessoris: et coepit tanquam sole illustratus iustitiae ita splendere, ut humanam speciem non haberet ipsis patentibus coelis, ipsis testantibus inimicis. Nam stabat in medio luporum, et erat facies eius tanquam facies angeli stantis in medio Iudaeorum [Act. VI, 15]. Quid agitis, o Iudaei? Non timetis ovem Christi primam pedissequam, quae habet in fronte sua nomen Patris et Filii et Spiritus sancti? Ipsum est signum quod vobis in Stephani fronte lucebat. Hoc signum viderunt coeli, et patefacti sunt: et tanquam ostenso signaculo, in specie Angelorum patefactae sunt portae coelorum. Venit enim sanctus Stephanus cum clavibus fidei: et ipse sibi aperuit quod fideliter credidit, et libenter aspexit. Quod ergo vidit, non tacuit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei [Id. VII, 55].
3 [Ibi videt Christum et Angelos.] Sed quid restabat ut coelis patefactis videret, nisi ipsum qui in coelos ascenderat, Dominum Salvatorem? Nam istos coelos omnes videmus; sed clausos, non patefactos; lucentes in stellis, non micantes in Angelis: iste autem iam non homo, sed angelus. Homo sedem palatii Domini sui non aspicit clausam, sed patefactam: non videt Angelos, sed Archangelos; siquidem et ipsos aspicit: sed ipsum praedicat, cui testis erat; ipsum praeconatur, cui est famulus in agone perfectus. Nam quanta fuerat sancto Stephano gratia condonata? Videbat exercitum coelestis militiae stantem, videbat hominis Filium ad dexteram Patris sedentem. Ecce videt Deum, qui iam migrabat ad Deum; confessionisque merito aspicit congregationem coelestium Potestatum, qui iam migraturus erat ad provinciam mortuorum. Sed inter mortuos clamabat, qui inter eos coruscabat, Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
4 [Ut Christus, sic Stephanus. Deum confitens damnatur. Nec tamen tunc tacet; sed non auditur.] Gaudeant amici, si blasphemant inimici. Non taceat ovis testificando, etsi lupi clament blasphemando. Concluserunt enim mentes suas et dixerunt, Blasphemavit [Id. VI, 11]. Hoc dixit et Caiphas princeps sacerdotum de Filio hominis patiente, et omnia tolerante. Cum enim diceret Dominus noster Iesus Christus suspensus in cruce. Amen dico vobis. amodo videbitis coelos apertos et Filium hominis stantem ad dexteram Patris; clamavit Caiphas dicens, Blasphemavit [Matth. XXVI 64, 65]! Caiphas conscidit vestes; isti ipsas clauserunt mentes: Caiphas, ut nudus remaneret; isti, ut in sua duritia permansissent. O magnum miraculum! Coeli ianuae aperiuntur; et Iudaei mentes impias concluserunt: sed sanctus Stephanus non tacuit, non defecit, nec blasphemantibus cessit. Ibi attendebat, ubi oculos cordis aperiebat. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
5 [Stephani ad Iudaeos allocutio.] Sed quid mihi irascimini pro tanta testificatione, Iudaei? Numquid mea iussione aut potestate patefacti sunt coeli? Patefacti sunt; non ut meam gloriam proderent, sed ut pastorem meum in me ostentantem adiutorium demonstrarent. Considerate igitur et videte quantum longe sim a coelis, positus vobiscum in terris. Numquid ego attingere potui, et ianuas aperire coelorum? Palatium suum ipse mihi aperuit Dominus Angelorum. Merito quodam modo video; et quod video non taceo. Non enim contempsi in cruce pendentem: ideo video ad dexteram Patris sedentem. Vobis istud datum est de coelestibus testimonium: sed si non creditis, ego quid feci vobis? Coeli aperti enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 1]; et ego taceam misericordiam Christi mei? Video Christum in sua gloria sedentem, pro mea salute astantem; ipse mihi testis est in coelis: ego ei non ero testis in terris? Si eum fuero confessus coram hominibus, confitebitur etiam ipse me coram Angelis suis: si autem negavero eum in terris, et ipse me negabit in coelis [Luc. XII, 8, 9]. Sed pro tantis fidelibus testimoniis lapides iactatis, mentem clauditis, integra vobis et manifesta dicentem audire non vultis.
6 [Stephani ad Christum precatio pro se.] Caedite, caedite lapidibus confitentem: habeo meum Patris ad dexteram adiutorem. Vos caeditis caput meum; ego illi commendo spiritum meum. Domine, inquit, Iesu, suscipe spiritum meum. Isti maledicunt; tu benedic: isti persequuntur; tu suscipe persecutum. Non sine causa, Iesu meus, Domine meus, pro me ad dexteram Patris dignaris astare, quem novi et credo ad dexteram Patris sedere. Pro me est quod stare dignaris, qui stando non deficis, qui tuos adiuvando non deseris. Tu me, Domine meus, misisti in medio inimicorum meorum, me dignatus es facere primum martyrem post tuam ascensionem: si vis ut non deficiam a te, adiuva me. Cesset contusio petrarum; ne deficiat in me fortitudo membrorum. Pro me enim, Domine meus, appellas, dum stas. Vocis tuae legationem audio; credo, suscipio, cognosco pro me apud Patrem postulantem, donantem, et adiuvantem; ne mea fides deficiat sequendo te. Quid dicis, Iesu meus, Domine meus, petendo pro me apud Patrem? Pater, ecce hic est primus pedissequus, novam pro me mundi intravit palaestram: dona misericordiam, ut perveniam ad victoriam. Sentiat ovis mea se adiuvantem; ne me inter lupos existimet traditorem. Ecce, inquit, video stantem, praesumo pro me postulantem. Et ideo, Domine meus, qui exspectas [Aliquot Mss., illis prius in vanitatis suae excusatione reprobatis.] certamen meum, suscipe spiritum meum. Verum quia non timeo, Domine, lapidantem membra, suscipe spiritum meum in requie sempiterna. Inter istos sum deputatus tanquam ovis occisionis: apud te ponar in requie suavitatis et pacis. Iudaei lapidabant, iste ingemiscebat; Iudaei caedebant caput, iste commendabat spiritum.
7 [Precatio eiusdem pro inimicis. Quid profuit haec precatio.] At ubi de spiritu commendato coepit esse securus, pro inimicis factus est advocatus. Et non sicuti pro se petebat, ita pro inimicis interpellabat. Hic stabat, quando Christum videbat: hic genua figebat, quando pro inimicis orabat. Ipsa enim necessaria advocatio, pro tantis ac talibus inimicis. Sciebat namque quod eum Dominus Iesus non cito posset audire; sed pro ipsorum peccato, non pro merito suo. Ideo pro tanta iniquitate lapidantium Iudaeorum genua figebat, lacrymas effundebat, dicens, Domine, ne statuas illis hoc ad peccatum. Vide, quicumque es christianus, quomodo ovis ista in omnibus Agnum sequitur, et Pastorem imitatur. Dominus Iesus Christus suspensus in cruce clamabat, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 46]: iste dicit Domine, suscipe spiritum meum [Act. VII, 58]. Dominus Iesus Christus pro inimicis clamabat, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]: iste dicit. Ne statuas hoc illis in peccatum [Act. VII, 59]. Et manifeste, fratres mei, in medio lapidantium istorum qui amplius saeviebat beatus apostolus Paulus praesens erat Si ergo tunc daretur Stephano de lapidante vindicta, quomodo talem magistrum habuisset Ecclesia? His dictis emisit spiritum, ascendit in coelum, veniam meruit inimicis, gaudere meruit in coelis de amicitiis beati Pauli subsequentis: quia ipse est Dominus, qui facit habitare sterilem in domo matrem filiorum laetantem [Psal. CXII, 9]. Ecce hoc meruit sanctus Stephanus qui videbat Filium hominis stantem, quem novimus ad dexteram Patris sedentem. Petamus eum, ut interpellet pro nobis, et pro peccatis nostris; et eruat nos a tantis periculis et parturitionibus universis, pro pietate sua, non pro conscientia nostra. Nam qui aut quanti fontes peccati nostri flammam possunt exstinguere? Ipse dignetur nostra crimina sepelire: ut sicut in monumento novo ad modicum commendavit membra sua, sic in fonte indulgentiae sepeliat peccata nostra, ut vobiscum semper gaudeamus in Ecclesia sacrosancta. Amen.



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXIII. In Natali sancti Stephani, IV . <<<     >>> SERMO CCXV. In Natali sancti Stephani, VI .
monumenta.ch > Augustinus > 214